monumenta.ch > Ambrosius > sectio 92

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 92
In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo. Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei . Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt : sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia .